# De mundi sphaera 48

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/48

Esse μεσημερίους, quot connumerantur ab ortu,
Occasum versus, capitalia punctula (Zenith
Dixerunt Arabes) quae centum, ni bene fallor,
Cosmographi faciunt, si octogena insuper addis.
Ergo, quisquis ad Occasum recta, vel ad ortum
Tendit, iure μεσημέριον mutatque, facitque
Crebrò nouum: sed si rectè peragrare polorum
Alterutrum versus cupiat, sanè ille sub vno
Deget perpetuò: quidnam vis amplius? omnes
Astronomi motus ad eum referuntque, diemque
Incipiunt: stellae petitur distantia ab illo
AEquantem versus: velut ars demonstrat, & vsus.
Hunc vbi Sol sursum attingit, mediam tibi lucem
Exhibet: & tenebras medias de nocte deorsum.
Vnde dies, noctesque aequali limite truncat,
In matutinum, & vespertinum quoque tempus.
Quare, defixum quacunque in parte putabis
Esse vnum: cui sunt vsus, & commoda mille:
Exponenda locis aliis: sed scito tamen, quòd
Quisque μεσημέριος, quauis regione, situque,
Anglos semper habet rectos cum AEquante dierum:
Et cum Finitore secat sub partibus aequis,
Quattuor in tractus coelum, velut hic modò scribam. & Meridianos varios ac fugaces, à polis mundi per locorum vertices Meridiani, AEquatoprocedere. ris, & Zodiaci positio. Nudus meridiani, & poli eiusdem situs, ac pictura. Sa Meridianorum diuersitas. go. Horizontis, seu Finitoris circuli, descriptio, vsus, natura & situs. Ircunfer faciles oculos, vultumque per orbem,

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
