Latin
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 50
Unproofread scanNot analysed yet
In campo quem nulla premunt obstacula magna.
Quidquid erit coeli sursum, terraeque deorsum,
Quà coit ipse ferè nullo discrimine mundus,
Redditque, aut tollit fulgentia sydera cuique
Cingendo tenui Sphaeralem limite gyrum,
Verticis à puncto distans aequaliter, illud
A Graecis, proprio de nomine fertur ὀρίζων.
Qui medium Sphaerae superum distinguit ab imo:
Atque à nocte diem secernit: punctaque ponit
Ortus Stellarum, atque occasus: denique reddit
Signorum ascensus, &descensus bene notos:
Ostendit partem mundi Boream, Notiamque,
Ac orientalem: occiduum cui iungito tractum:
Ventorumque situm: &surgentis, deinde cadentis
Phoebi defixas sedes, vbicunque locorum:
Offert praeterea, quae semper sydera, nobis
Se prodant, &se occultent: veniant, fugiantque:
Ac rectae Sphaerae, atque obliquae campus habetur.
Et quantus sit quisque dies, cum nocte recludit:
Paucis, quae fuerant sub terra fert in apertum:
Atque poli, vt Graeci dicunt, ἐξαφματα, nec non
AEquantis, facili demonstrat, &edocet arte:
Ac domibus coeli vulgata exordia donat. Ast duplicem hunc faciunt: vnus directus habetur Quòd rectos anglos statuat cum Aequante, polumque Admittat sub eo, prisco de nomine Zenith: Hic vbi contingit, resecantque μεσήμβριον Aequans