# De mundi sphaera 51

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/51

Alter it obliquus recto contrarius: omni
Parte fugax ad quam migrando verteris: hinc est
Quòd quocunque vagae tulerint vestigia plantae,
Has modò terrarum, nunc has gradientis ad oras,
Siue Austrum versus tendat, Boreamue rigentem,
Hesperiosue petat, vel deducatur ad Indos,
Fit nouus & visu circùm spectabilis vno:
Nunc aliud coelum ostendens, aliudue relinquens
Proque polo punctum cognoscens verticis, à quo
Aequator tantum distat, quantùm polus ipse
Mundi à Finitore: poli & distantia quanta est
Verticis à puncto, tanta Aequatoris habetur
AFinitore illic declinatio: quae sunt
Hic reliqua, excipies à viua voce magistri:
Qui, quae non patitur lex carminis, vltrò docebit.
Monstrabitque polos maiorum denique κυκλων,
Partibus esse procul nouies denis, nec eo plus,
Ipsis à cyclis: illorum vnoue quadrante:
Quotque μεσημέριοι ponentur, vel statuentur,
Tot Finitores vasta in tellure notari.
Inque aliis perget, nec quicquam doctus omittet.
d. ij.
dibzy G Google

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
