# De mundi sphaera 57-2

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, TOPAER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/57-2

duos tropicos ob oculos ponit, sed & cirzods culos omnes hor Sphaerae, tam radi maiores, quam minores. Tempus, cum in coelo, tum in terra omnia immutare Arctici circuli ratio, & vsus. Qualiter à Graecis Sphę rae interpre tibus multis describatur Arcticus cir culus. go Admonitio in praecedentia, & sequentia. St aduertendum, quòd sedes mutat vtrumque Solstitiu: mutant simul AEquidialia: causam (Quod nequeat rectè committi versibus, & quòd Ad reliqua accelerem) facili te voce magister, Aut libri lecti, vel me reticente, docebunt. go, Circuli Arctici, siue Borealis, descriptio, vsus, natura, & situs. Nus ab his superest, extremo proximus axi Circulus, ad Boream: qui, quòd paruam capit ἀρκην, Arcticus à nobis Graeco de nomine fertur: Sydera concludens liquidum fugientia pontum: Queis occasus, & ortus abest, per climata multa: Ille, polo mundi vicenis, atque quaternis Distrahitur gradibus, si tollas pauca minuta: Signiferique polo totus describitur idem. Te tamen hîc nouisse velim, quòd circulus iste, Multis Astronomis, veluti Proclo, & Cleomedi, Semper visarum limes proponitur esse Stellarum: hinc varius per climata multa notatur: Hic maior, minor illic, denique maximus isthic: Vt Sphaerae est positus, necnon & ipsa polorum Ad Finitores venos, ducta exaltatio nota His qui ex AEquante ad Boream procedere tentant. Ergo, sub AEquatore videbitur Arcticus esse Nullus: proptereà quòd ibi cuncta astra patescunt Nulla occultantur: sensim latescet eunti Ad Boream: sub quo narratur maximus esse. Nam cum Finitore, AEquanteque conuenit illic. Quòd, quàm sit verum, doctos censere relinquo. 3. Breuis pictura vtriusque poli mundi, & Zodiaci. IVS. go, Circuli Antarctici, siue Australis, descriptio, vsus, natura, & situs. Ic nobis restat de paruis quattuor, vnus ** Circulus: Austrinas qui stringit, & obsidet Arctos. At, quantùm noster sublimi à cardine sursum Distat, ab aduerso tantundem proximus ille est: Quem terris pressum Notius prospectat Horizon. Atque Capri Tropico terdenis, ac duodenis Partibus abstrahitur: quem Signiferi polus explet. e& Nuda pictura duorum polorum mundi

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
