Latin
DE MVNDISPHAER. SEV COSMOGR. 5
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Stirpes, &flores: necnon animalia quaeque:
Vrbes, &pagi, fructus, villae, oppida, vites,
Saxa, metalla, Ceres, vitae opportuna tuendae.
Queis vnum (bonitate sua) natura, Deusque
Praeposuere hominem: ®em fecere timendum.
Haec sanè reliquis infirmior est elementis:
Debiliorque: etenim si discindatur ab aestu,
Aut ferro, aut alia quauis ratione, redire
In sese nequit: ac diductas iungere parteis.
Ast aqua, si fuerit diuisa, recurret in vnum
Extemplo: &rursus veluti priùs integra fiet.
Sic aër, sic ipse ignis dum dilaniantur.
Cumprimùm coeunt, dissectaque membra reducunt.
Ac remanet facto de vulnere nulla cicatrix.
Vnde hoc? nimirum, quia sunt meliora, magisque
Perfecta: &propria possunt virtute moueri.
Terrae, seu
Tota hodie tellus partes narratur habere
orbis terra
Quattuor: Europam, dico, Libyamque, Asiamque,
rum partes
quatuor.
Necnon Americam à primo inuentore vocatam.
Europe recipit nostratia Gallica regna:
Quattuor in partes diuisa: Aquitanica prima est:
Celtica consequitur. deinde &Narbonica: necnon
Belgica: quae Borei pelagi se extendit ad oras.
Nil sequor vlterius: ne quis me iure notare
Poßit: quòd fines positos mihi, denique metam