# De mundi sphaera 62

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, POLVSAAECTIGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/62

Qui sint, quid valeant, quos vsus denique praestent: Nam facilè id non est committere versibus: atque (Vt par est) clara methodo describere cuiuis. yGoogle 3o. Nullos circulos, siue maiores, siue minores illi fuerint, nec item polos, & axem, motum in coelo vllum ex se habere, & agnoscere. Imò re vera, nequaquam ibi subsistere, quin potiùs commentitios omnes esse, non tamen sine ingeniosa, summeque laudanda excogitatione. Ic (ne quid clames intactum) ritè monebo, Nullos in coelis cyclos agnoscere motum: (Quanquam aliter visum est multis, me iudice, stultis Huc dico proprium, & qualem tibi sydera monstrant: Sed Finitorem, atque μεσημέριον bene tolles: Non quòd se moueant, sed quòd mutentur eundo: Atque subinde noui veniant, surgantque meando: Quod potes & reliquis coelorum ascribere cyclis, Quos mutare adigit mutatio longa locorum. Hinc tantùm poteris Boreae procedere ad oras Vt Cynosura tuo veniat cum vertice recta:

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
