# De mundi sphaera 63

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, POLVSAAECTIGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/63

(Si id posset coeli facies gelidissima ferre) Austrum praetereà versus concedere tantùm, Vt Cancri punctum liceat capitale videre, Ac AEquatorem, nec non zonam Capricorni: Quam nautae superant hodie, qui per mare currunt: Atque nouas magno scrutantur pectore terras: Hi Stellas, coelumque nouum, sic semper eundo Quosdam cir culos in coe lo mobiles esse alios in mobiles. Pulchra di gressio in ar tifices rerum coeli, & thec ricarum scriptores, &c. Ingenuus au thoris candor, in laudandis do ctis, ac commendandis. Inueniunt: Finitoresque, μεσημεριοῦς τε Mille nouos, & mille vagos, & mille fugaces: Nullum AEquatorem, nullum Cancrum, Capricornum Nullum: ni veniant sub eos, longè peragrando. Concludes ergo, hos cyclos nobis remoueri, Atque propinquare, huc nuc, nuc illuc properando: Sed mutare locum nequaquam, vt scripsimus antè. Porrò, non credes vllos consistere, & esse Re vera in coelis maiores, siue minores Cyclos, corporeos: nec rursum axemque, polosque: Nil graue sursum habitat, nil illic materiale est:

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
