# De mundi sphaera 64

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, POLVSAAECTIGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/64

Et nil compositum: simplex est vndique coelum.
Te tamen admoneo (si gaudes fortè moneri
Hos laudare homines, reuereri, semper amare,
Qui summo ingenio, & superis dictantibus, olim
Talia sunt nobis commenti: vt coelica quaeuis
In nostrum veniant Vsum, & monstrentur apertè
Foelices animae, quibus haec cognoscere primum,
Inque domos superas tam dextro scandere cursu
Cura fuit: nostrisque oculis distantia longè
Sydera, ceu digito, notißima reddere: summe
Foelices tumuli, quibus insunt ossa virorum
Tantorum: ô cineres bis, terque, quaterque beatos! Credibile est illis violas innascier, atque Lilia: stellanteisque deos habitare sepulchraQueis fuit, est, & erit notum per secula nomen. o, Coelestem Sphaeram, hisce iam positis circulis multiplicibus circunscriptam, duplicem esse: siue dupliciter, respectu terrae, imaginari.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
