Latin
POLVSAAECTIGV
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod globus, atque tumor terrae praestare videtur Ad sensum mutans Sphaerae positum, atque polorum. o. Quid Sphaera recta, &quinam propriè sub ea habitare dicantur. Adhaec, cur ita appelletur. Visquis vtrumque polum prospectat rite locati In Finitoris labro, censetur habere Is rectam Sphaeram: estque sub Aequatore repostus: Qui hic sphaeralem anglum cum Finitore figurat Et rectum: quae res Sphaerae rectae dare nomen Iure potest: sub qua qui diuersantur, apertum c. i. dibzy G Google Vndique habent coelum: ac illic numerantque videntque Surgentes stellas omneis, omneisque cadentes. Addo, quòd hic adsunt anno Aequidialia toto, Bisque tenent Solem summum, bis habent capitalem: Vmbrarumque gerunt quinas ex ordine formas. Non desunt etiam qui rectam dicere malint: In qua verticibus polus imminet, atque locatur Ad perpendiculum: necnon Aequator habetur Pro Finitore: estque illic reuolutio tota Anni labentis clausa vna nocte, dieque. Verum erecta mihi haec potiùs quàm recta putatur. Rectam alij censent meritò debere vocari: Quòd Finitori incumbant axisque, polique Ad rectum positum: &cum Aequante μεσήμβριος anglu Constituat rectum, &sphaeralem, verticis ipso In puncto rectè: quod Sphaerae non habet vllus, (Hunc praeter) positus: veluti res ipsa docebit. Sphaerae rectae, &Horizontis recti pictura: adiectis coelorum circulis,