Latin
PORITEORO
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 68
Unproofread scanNot analysed yet
Agnoscit rectae contraria singula, quando
Aequantem longè linquens, ad vtrunque polorum
Accedit magis: vt ratio deposcit: at ista
Sat fuerint: nam sunt coelis compendia grata.
Caetera, quae restant, nostros renuentia versus,
Doctorum explebunt doctißima scripta virorum,
Qui res coelestes tractarunt lege soluti:
Hos adeas, laudes, relegas, mireris, amesque:
Ceu raros homines, &fausto sydere natos.
I Sphaerae obliquae, &obliqui
Horizontis pictura.
circua Alia insuper, cun lis Sphaerae, dempto AEta Alia eiusdem pictura, quatore, &Coluris. &demonstratio.
BO FINIS LIBRI SECVNDI de mundi Sphaera, seu Cosmographia: authore Antonio Mizaldo Monluciano. e. iij.
BOANTONII
MIZALDI MONLVCIANI
DE MVNDI SPHAERA, SEV
Cosmographia, Liber tertius.
AVC Aquidem, sed magna tamen
video superesse,
Musa, tibi: quid suspiras? dum sacra
fauebit
Vranie, pandentque viam, omnia tuta putato:
Quare agè, sume animum, breuiterque ostendere perge,
Quemnam rite locum tenet inter sydera, quisque
Circulus antè tibi scriptus, maiorue, minorue:
Et quà ducat iter: vel cuius imaginis ille
Excurrat parteis: praesertim hoc tempore nostro.
Hancce nouam doctis aperi (te quaeso) fenestram:
Primaque, quod nulli tentarunt, fortiter aude:
Immortale decus dant parui saepe labores.
o, Sex maiorum circulorum coelestis Sphaerae designationes, vt hodie in coelo imaginantur: &per serenam noctem ab aliis coeli circulis distingui possunt.
Zodiaci in primis.
Ignifer à propriis Signis describitur aptè
Cui in Libra Aequator concurrit, Lanigeroque
ABorea Cancrum, Capricornum tangit ab Austro
Caetera percurret pauco post tempore, noster
Zodiacus. dedimus cui nomen tale, quòd omnes
Signiferi cycli, &Signorum tradat ad vnguem
Naturas: versu facili, methodoque probata.