# De mundi sphaera 72

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, PORITEORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/72

XIC. Vbi Lanigerum prima de fronte salutat
Aequator, Ceti caput, atque pedes (propè)
Tauri
Vrget: deinde ab eo medius resecatur Orion,
Et via Lactis: habes post hanc paruum fugientem,
Errantemque Canem: longae sequitur caput Hydrae.
Nec celeres, rapidosque pedes celabo Leonis:
Haec secat Aequator, vel saltem singula tangit,
Extra Signiferum, ac ipsis in partibus Austri.
Hunc intra, rigidi Boreae de parte, pererrat
Virginis ille idem corpus, necnon Ophinci:
Et cum Lacte, Aquilam, cui Pegasus additur vnus
De capite, & cauda Delphinus, Piscis & alter
Hic vbi Lanigerum repetit, quà venerat antè.
3o Meridiani & Horizontis designatio vt hodie, &c.
Ignari nequeunt in parte μεσήμβριος vlla,
Et coeli visi, à non viso sector Horizon.
Ni sit de forma, quam paulò scripsimus antè:
Quod videas, nam sunt cycli plaerunque fugaces.
byGoogle
go. Coluri Aequinoctiorum designatio, vt hodie, &c.
CYclus hic, à summo nascentem vertice mundum
Permeat, Arctophylaca petens, per terga
Draconis:
Extremamque secans Hydram, mediumque sub astris
Centaurum, aduersum rursus percurrit ad axem:
Hinc Cetum calcans, squamosaque tergora Ceti:
Necnon Lanigerum, & Libram, clarumque Trigonum
Andromedaeque sinus imos, fastigia matris:
Principiumque suum, repetito hic cardine, claudit. 3o. Coluri Solstitiorum designatio, vt hodie, &c.
Lter, in hunc medium summo procumbit ab axe,
Perque pedes, necnon ceruicem transilit Vrsae:
Quam septem Stellae primam, mox Sole remoto,
Producunt, nigrae praebentem lumina nocti.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
