# De mundi sphaera 8

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDISPHAER. SEV COSMOGR. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/8

) Vnde, ferè cunctis terra est immobilis, ac se Sustinet in medio, & propria grauitate tuetur. (Vt visum est illi, qui temperat omnia nutu Vndique enim in centrum concurrit prona, globumque Terram esse Explet compactum, densum, solidumque, & opacum: grauem, stabiCui nulla est leuitas, grauitas quamplurima, necnon lem, pondeic Tanta, vt nemo aliquo poßit comprendere sensu. sam, ac im mobilem de 2 Quòd si tu leuiora, eadem mihi mobiliora monstratur Ponis, si terrae globulum leuitate carere 1. Annuis: huic certè nec punctum mobilitatis Ascribes: quapropter erit grauis, & sine motu. 2. Amplius, ille pater rerum, mundique creator Omnia, quae fecit, voluit motu, atque quiete Distingui: tellurem (mundi imum, mediumque Circa quod coelum tot iam peruoluitur annis) Vna quies tenuit: possedit caetera motus. Vnda fluit, semperque aër agitatur, & ignis Non manet, ac stabili nescit statione morari. Praecipuè tamen in coelo est vis maxima motus, Aquo, quae subsunt, cuncta inferiora mouentur. Vt tibi perspicuè posthac monstrare studebo. 3. Praeterea, motum quiduis certa ratione dibzy G Googl

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
