Latin
ARTICVS
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 84
Unproofread scanNot analysed yet
BOADMONITIO. IIc locus vmbrarum flexus exposceret omnes Per modò descriptas zonas, vt postulat ordo, Et sphaerae methodus: verùm, quia tradita sunt haec A multis stricta metrorum lege solutis, Fusè, ac ornatè: visum est te mittere ad illos: Otia donec erunt cum tempore libera nobis. ge, Terram vbique habitabilem esse, contra plaerosque: ac nullas hodie terrestres Zonas, siue mundi partes ®iones, inhabitabiles dici debere. Redibile est, quòd terra habitatur tota: nec yllus Est locus, aut Zona vlla, in qua non viuere poßint Mortales, aptasque sibi componere sedes: Sit licet immodicum frigus, vel maximus aestus, Illic aßiduè: natura vbi tristia fixit, Laeta adhibet: crebrò miscens aduersa secundis: Atque vbi dat morbos, medicamina debita gignit. Ergo, vbicunque calor nimius reperitur, ibidem Vel gelidi montes, vel frigida flumina, &aedes, Aut syluae vmbriferae, &multis cum fontib amnes, Deinde specus multi, loca subterranea multa, Hic sunt: quae valeant homines defendere ab aestu.