# De mundi sphaera 84

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, ARTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/84

BOADMONITIO. IIc locus vmbrarum flexus exposceret omnes Per modò descriptas zonas, vt postulat ordo, Et sphaerae methodus: verùm, quia tradita sunt haec A multis stricta metrorum lege solutis, Fusè, ac ornatè: visum est te mittere ad illos: Otia donec erunt cum tempore libera nobis. ge, Terram vbique habitabilem esse, contra plaerosque: ac nullas hodie terrestres Zonas, siue mundi partes & regiones, inhabitabiles dici debere. Redibile est, quòd terra habitatur tota: nec yllus Est locus, aut Zona vlla, in qua non viuere poßint Mortales, aptasque sibi componere sedes: Sit licet immodicum frigus, vel maximus aestus, Illic aßiduè: natura vbi tristia fixit, Laeta adhibet: crebrò miscens aduersa secundis: Atque vbi dat morbos, medicamina debita gignit. Ergo, vbicunque calor nimius reperitur, ibidem Vel gelidi montes, vel frigida flumina, & aedes, Aut syluae vmbriferae, & multis cum fontib amnes, Deinde specus multi, loca subterranea multa, Hic sunt: quae valeant homines defendere ab aestu.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
