# De mundi sphaera 85

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, ARTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/85

Praeterea, est illic semper nox aequa diei:
Quae Solis radios aequato frigore fraenat:
Vnde fit, vt Zonam mediam non esse putemus
Desertam omnino: multos sed habere colonos,
Arte, ac ingenio, & naturae munere tutos.
Zonae etiam extremae (quas non habitarier aiunt
Aßiduis niuibus pressas, glacieque perenni
Possunt rite coli: vt ratio non lubrica suadet:
Maxima nanque locis lignorum copia in illis
Nascitur: & fiunt illic hypocausta, grauesque
Vestes, ex variis animantum pellibus: vnde
Frigora propulsant homines, hyemique resistunt:
Innumerisque modis glacies eludere norunt.
Congrua non desunt illis alimenta: cibosque
Indigenas partim, partim illuc vndique vectos
Accipiunt largè: & quaecunque augere calorem
Internum, externumue queunt, sibi sedulò quaerunt.
Non igitur verum est, quod nos monuere vetusti,
Vnius tantùm Zonae partem, exiguamque,
Naturam humano generi tribuisse colendam:
Et reliquum terrae desertum prorsus, ab ipsis
Piscibus, atque feris duntaxat semper haberi
Ah, foret indignum certè hoc: natura minoris
Fecisset nos, quam bruta: imperiumque dedisset
In terris maius quàm homini, & spatiosius illis.
f. iij.
Mediam Zonam, & item extremas in habiles falsò dici. Extremas mundi Zonas incoli posse. Immodicum frigus expugnantia. Falsae antiquorum opiniones, de partibus mun di habitatis. Pulchra conclusio, quod ha bitabilis sit totus mundus. Quid propriè clima, & quomodo circumscriber dum, ac di stinguendum Ordo, & no menclatura septem climatum, secundum veterci Astronomos Quare, si qua fides adhibenda est, vera loquenti,
Haud dubiè tellus tota est habitabilis: & nil
Obstat, quin poßint mortales viuere vbique:
Naturae auxilium in rebus non deficit vllis:
Ingeniumque hominis durißima quaeque refringit
o. De mundi climatibus, & illorum distinctoribus parallelis, cum recepta cuiusque ratione, & nomenclatura. Insuper quòd plura climata, quàm septem statui debeant.
Limata dicuntur terrae interualla, duobus
Clausa parallelis, quib est descriptio sursum:
Sed similis fingenda tibi, & formanda deorsum:
Verum, aliter quàm nunc de zonis egimus: vnde
Quisque parallelus horae quadrante, propinquum
(Vt mediis horis clima) exuperatque, fugitque:
Si rectè numeres ex Aequatore, polorum
Alterutrum versus: qui solus, vbique dici,
Et nocti gratis horas tribuit duodenas,
Dum Phoebus proprio motu comprenderit illum:
Sub quo rite locum medium, mediam quoque sedem
Mundi, constituunt, qui docta Mathemata tractant. Si placet Astronomos veteres audire, sequique: (Quorum scripta velim summo tibi honore legenda) Duntaxat septem numerabis climata, tali Ordine: per Meroën, per Niliacamque Sienem Perque Hellespontum: atque Borysthenis ostia: pentque
Riphaeos monteis: quibus additur vltima Thule.
Inde, per ἀντιθεσιν contraria climata tradunt:
Queis dant imparibus spatiis noctesque, diesque.
At non te fugiet, nos rectè climata plura
Ponere: vt esse solent varia incrementa dierum:
Maiorem ergo diem vicenis, atque quaternis
Horis si constare dabis (qua parte polorum
Itur ad extrema) hic tu septem climata tantùm

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
