# De mundi sphaera 87

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, ARTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/87

Non tribues: sed, vt est par, vicena, atque quaterna. Quae, quantò propius veniunt ad vtruque polorum Tantò crede minora: quòd hîc se Sphaera coarctet, Atque, vt sic dicam, fastigiet: ac statuatur Stricta: Aequatorem versus contraria pones Ob medium: ad quod quae accedunt, maiora videntur. Si per quot partes nunc à se climata distant, Atque paralleli, vel ab Aequatore, reposcis: Te ad libros mittam, quibus haec mandantur ad vnguem: Aut ad praeclarum doctorem, perfacilemque Nam sunt quae hîc scribi nequeunt, contenta doceri. f. iij. Primum constituit, formatque μεσημβριον: à quo Promanare solet distantia longa locorum, Si exortum versus properabis tramite recto: Sic per vtrunque polum, quae transit linea quaeuis, Perque loci punctum, qui Zenith dicitur: illa Hic proprium signat, verumque μεσήμβριον adfert: Quem certum agnoscit telluris portio quaeuis. Circulorum longitudinum typus, ac pictura. hiosae suas Lebo o ongo posse alio sanante aliud ergo P , Locorum latitudines quomodo excipiendae, & distinguendae. Quid latitudo regionum, D spatium latum est, quod ab AEquatore recedit & quomodo Ad Boream sursum, vel ad Austrum ponè, deorsum excipiatur. Donec erit ventum sub punctum verticis: ipsum Siue parallelum, qui punctum hoc truncat ad vnguem: Idque poli gradibus respondet vbique leuati In Finitoris faciem cui nomen Horizon: Sicut nos fuse, & multis monstrauimus antem. Sa Circulorum latitudinum typus, ac pictura. 3o. De gradibus longitudinum Geographica quaedam. Vemque μεσημέριον censent superare propinquum Quindenis gradibus: qui reddunt protinus horae Vnius spatium: quantoque μεσήμβριος exit Longius à medio noctes aequante, diesque Orbe: magis coniens geminu angustatur ad axem. In quo dum terras metiris, sedulus esto: Et semel, ac iterum quae sit proportio quaere, Tantisper dum meditabimur hoc tibi scriptum. Qà Praecedentium typus, & demonstratio. (Ni fortasse polos versus, vel ad extima mundi) Quingentis: si non Ptolemaeus falsa notauit: Quem relegat, cui sunt praeclara Mathemata cordi. Sed mensurarum tu hic nomina fortè reposces: Quae magnos vsus, & maxima commoda, rebus His adferre queunt: ne quid tibi iure negatum Dicas, id paucis trado, doceoque libenter. Qa Pictura haec, superiora vtcunque demonstrat.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
