# De mundi sphaera 9-2

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/9-2

Debet ad immotum componi, & rite referri:
Vt nosci inde queat motus, valeatque notari
Totius mundi harmonicus consensus ad vnguem.
Iam, cùm ipsum coelum aßiduè moueatur, habebit
Verè opus immoto, & defixo corpore: qualis
Censetur tellus: ergo est immobilis, atque
Vnam de cunctis retinet mediam vndique sedem
Immensi mundi, ac librato pondere pendet.
Quod te non valdè turbet, cùm pendeat orbis
Coelorum, in nullo ponens vestigia fundo:
Vt de perpetuo constat, celerique rotatu
Illius: & motu vario rerum variarum,
Quas habet, atque palam depromit nocte, diéque.
Hinc suspensus abit Phoebus cursu moderato,
Cum Luna, & stellis, mundum lustransque, fouensque. Coelum ergo pendet sursum, tellusque deorsum: Quae nisi librato media esset pondere, certè Non ageret cursum, reliquis subeuntibus astris, Phoebus ad occasum, ac nunquam remearet ad ortum.
Cynthia nec celeres regeret per inania bigas,
Nunc illos infrà irradians, illos modò suprà
Nec matutinis fulgeret Lucifer horis:
Hesperus, immerso dederat qui lumen Olympo.
Est igitur mediam mundi sortita cauernam
Tellus: & toto pariter sublata profundo,
Immota, ac stabilis, fixoque in pondere pendens.
dibzy G Google

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
