# De mundi sphaera 93-2

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, ARTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/93-2

Quicquid erit reliquum, viua tibi voce magister
Exponet: necnon doctißima scripta virorum,
Qui res coelorum tractarunt sydere fausto:
Nam (vt suprà monui) non omnia possumus omnes,
Nec quocunque loco possunt rectè omnia scribi.
Addo, quòd coelis breuitas gratißima res est.
Plurima, quae restant de Signis, deque Planetis,
Necnon de formis coelorum, siue figuris
Vndique stellatis, absoluam: dum modò doctis
Audiero primum hoc specimen placuisse, bonisque:
Qui pauci sunt: sed paucis possum esse beatus:
Hi, si nostra probant, satis est: quid rustica latret Turba, parum curo: cuius laus, dedecus ingens Personat: à doctis laudari, est gloria summa. Quid geographicus digitus.
Palmus.
Pes.
Passus.
Stadium.
Miliare.
Leuca.
Authoris libelli isti poe tici de rebus coelestibus, propediem lu cem videbunt. γνωμὴ. δε, ἀναγνωσῇ ουκ ἀγεωμετρήσῳ, Ἀφθόνιος
Μετεωριζόμενος.
IC, mundi faciem paucis ex ordine pinxi:
Quae sit coelorum fabrica, rite dedi.
Hanc, si fortè leges astrorum captus amore:
Sis memor authoris, qui regit illa, Dei.
Et si quid nosti meliùs, vel doctiùs: τα,
Candidus imperti: si minùs, ista feras.
ἐκ πόνου, ὁ κλεὸς.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
