Latin
iii
Antoine Mizauld, De mundi sphaera iii
Unproofread scanNot analysed yet
Quae multos gignunt, qui cum nil aedere poßint
Dignum laude, tamen gaudent maledicere doctis:
Carpendisque aliis famam venantur inanem.
Hos prudens refuge: &doctos inquire, bonosque:
Illis ex animo (nisi me praesagia fallunt)
Grata eris: ac hilari vultu spectabere. Vade,
Vade igitur foelix, Mizaldi Sphaerula, quando
Est tibi sic visum: &longißima tempora viue:
Authorisque tui nomen diffundere perge.
ἐκπόνου, ὁ κλέος.