# De mundi sphaera vi

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/vi

Memini enim, qui iucundè & humaniter, lapsis hinc annis quatuor, Phęnomena mea, & aerias Ephemerides, Latinè primùm, deinde Gallicè (licet alteri nucupatas) exceperis, ac legeris: meque ante dulcissimum conspectu tuum venire, libeter sustinueris. Vbi, in instructis sima omni genere librorum cellula, Excellentia tuam Musis & Gratiis sacra facere, & eruditae lectioni sedulam a. iii. operam nauare, non sine ingenti voluptate animaduerti, deprehendi, & apud me laudaui. Nemini impono, quod verum est dico.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
