# De mundi sphaera x

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/x

Lutetiae, postridie reparatae salutis humani generis per Iesum Christum Crucifixum, Mizaldi, de mundi Sphaera, siue Cosmographia, haec in summa habent, RIMVS ostendit omnia prouidentia gubernari: probantque Deum rerum mundi vniuersarum authorem, tam sursum, quàm deorsum pro ar bitrio dominari. Habet insuper mun danae Sphaerae descriptionem per singula elementa, ipsumque coelum breuissimam: nec non pulcher rimas demonstrationes, quòd terra sit figurae rotundae, vti etiam aqua: quae duo vnum globulum constituunt. Adhaec, quòd eadem centrum sit Vniuersitatis: in cuius meditullio, absque vllo motu, suspensa libratur: & quòd sensibilem magnitudinem non habeat, si toti mundo, atque adeò supremo coelo conferatur. Postremò, quòd coelum ipsum omnia mundi elementa, resque omnes inferiores, intra se, sub orbiculari figura concludat. Ex quibus omnibus elegans πόρισμα, siue corollarium elicitur: quòd toti mundo sphaerica figura appositissimè quadret: ipsumque totum, siue Vniuersum, sanè quam rectè, mundi Sphaera nuncupetur. 50 Huius libri praecipua summaque capita, hac digeruntur serie. PRopositio in totum opus, cum breui enumeratione rerum in illo scribendarum: cui post inuocationem, apta ad narrationem subtexitur Parasceue.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
