# De mundi sphaera xi

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/xi

Quid mundus, & quòd Deus lateat in omnibus eius partibus, quae vnum admirabile corpus constituunt, quod Vniuersum vocant. Adhaec, quòd omnia, tam sursum, quàm deorsum, summa prouiden tia, ac ratione dispenset. Mundi, seu Sphęrae totius Vniuersi, diuisio breuis sima in elementarem regionem, quę quatuor corpora simplicia complectitur: & aetheream, quę nunc coelum, nunc quinta essentia, vulgò à Philosophis dici solet. Elementaris regionis descriptio sanè quam dilucida, breuis, & accurata: & in primis terrę, ac partium eius. Terram in meditullio mundanae Sphęrae, seu Vniuersi, stabili pondere, absque vllo motu, sub orbicu lari figura librari, ac firmiter pendere. Terram mundi totius, siue Vniuersi centrum esse: & quòd sensibilem magnitudinem non habet, ad totum mundum collata: cuius respectu, puncti vicem iure obtinere censetur. Terram orbicularis esse figurę, globosę, ac rotundę. Aquae locus, & descriptio pulcherrima, eaque breuissima: cum eius natura, & energesa. Aquam orbicularis esse figurae, ac globulum vnum cum terra facere. Aëris, & regionum illius locus, descriptioque elegans, breuis, ac dilucida. Ignis locus, & descriptio sanè quam pulchra: cum his quae ad illum pertinent, & ex illo fiunt, ac constant. Coelum esse vndique sursum: cui iamiam descripta mundi elementa omnia substernuntur, nedum Googl sola terra. Adhaec, quòd figuram habeat orbicularem, non absque iusta ratione. Quòd Sphaerae nomen mundo, de quo hactenus, perappositè quadret: ipsumque totum, siue Vniuersum, Sphęra mundi, sanequàm rectè nuncupetur.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
