# Epistulae anni 1538 11.1-12

Antun Vrančić, Epistulae anni 1538, 11.1 to 11.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/epistulae-anni-1538/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/epistulae-anni-1538/11.1

Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S. Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum ivisse, et sanctissimae eorum unitati nomen dedisse, cumque Romanorum rege Ferdinando pacem composuisse intelligat. Quare potiri hoc regno festinat, quo privati, Christiani debiliores reddantur, ipse vero commodius arma ipsorum sustinere atque arcere possit, sciens Hungariae regnum semper christianae reipublicae fortissimum ac indefessum exstitisse propugnaculum. Venire itaque maturat cum ingenti exercitu et bombardarum apparatu, nec tamen, ut ab exploratoribus affertur, habet ultra quam centum quinquaginta millia equitum, janizariorum ad summum octo. Iter per Transalpinos instituit, Moldaviam prius subacturus, deinde in Transsylvaniam cogitat. Una omnium vox est, ibi personaliter hiematurum, utinam non cum maximo nostro malo. Dicitur etiam jam et sanzachatus ex his provinciis decrevisse, ac alteri duorum filiorum, quos secum in castris duxit, Transsylvaniam, Moldaviam alteri, alias demum aliis simili ratione praecipuis viris dudum subscripsit. Rex noster, qui semper gessit christianum animum, nunc profecto, nec enim ulterius arte hostis duci potest, re ipsa, Deo favente, declarabit, quam male multi Christiani superioribus annis de se senserunt, eique falso conviciati sunt. Omnem ex Hungaria militem, omnes proceres, omnem nobilitatem ad se accivit, relictis Budae, aliisque in locis, exactiore cura conservandis, firmis atque opportunis praesidiis; Transsylvanos ad unum in arma domibus evocavit, et in aciem unam cum eis concessit; Stephano Maylad et Emerico Balassa vaivodis Transsylvanis obstruendi, impediendique materia semitas alpium provinciam injunxit;

---

Antun Vrančić, Epistulae anni 1538. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-epist-1538.xml.
