# Epistulae anni 1538 6

Antun Vrančić, Epistulae anni 1538, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/epistulae-anni-1538/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/epistulae-anni-1538/6

Antonius Wrancius Martino a Kalmancheh S. Persuasum tibi esse non dubito, magnas me et impensas facere et plurimum egere pecunia, idque propter praesentes tumultus bellicos, quibus tum equi plures tum majus famulitium est mihi alendum, nec mihi ipse deesse possum aut debeo, nec secus facere licet, nisi ex aula secessero, quod quidem nec per principem mihi, nec per avunculum meum, communem praesulem datur. Quare si ullo alio tempore quampiam rem gratam in me contulisti, hanc profecto longe gratissimam conferes, si aurum, ut dicunt, urburarum mearum ad festum divi Michaelis per te accipiam. Quod si praestiteris, omnes veri amoris erga me tui numeros explebis, et amicitiam nostram mutuam immortalem facies, meque magis tuum reddes imposterum, quam sim meus. Vale. Albae Juliae Transsylvanae X. kal. Julii MDXXXVIII.

---

Antun Vrančić, Epistulae anni 1538. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-epist-1538.xml.
