Latin
2.11 to 2.17
Antun Vrančić, Epistulae anni 1540 2.11-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam autem illud, quod avunculus meus publicum fecerit, vel ipso crimine gravius accidit; quum sciam apud gentem tuam longe maioris flagitii esse liberae mulieri amatorie commisceri, quam e vivis hominem tollere, aut fortunas spoliare :omnia tamen feram aequo animo, et voluntati eius morem geram, meque illius correptioni non invitus subiiciam; Quandoquidem non dubito, levem ac indulgentem mihi in hoc etiam, ut in aliis commissis affulsurum. Porro illud a Tua Maiestate supplici oratione peto, velit pro regali sua voluntate avunculi etiam mei in me severitatem atque indignationem benignitate ac mansuetudine, qua est genuina, temperare, ne penitus ab eo proiiciar. Est enim acerrimus censor et castigator delictorum, praesertim si haec in suis cognoverit, quos sine dubio virtute probitateque ceteros antecedere mirifice desiderat. Quodsi et apud Te quispiam malevolus, praeter ipsum avunculum beneficentissimum (nam ipse paterne mecum agit) causam hanc meam difficiliorem iniquioremque reddidisset; itidem oro, velis aures huic obturare, et mihi pro humano huiusmodi excessu ea clementia veniam dare, quam in omnes homines, ut hostes, sicarios, insidiatores, proditores, et jure damnatos praeteream, omni tempore, cum exemplo admirando animi magnitudinis, quotidie diffundis. Cui Deus Optimus et Omnipotens omnia fausta, prospera atque felicia cum optata incolumitate concedat. Albae IX. kalendas Aprilis M. D. XL.