# Iter Buda Hadrianopolim 1-2-14

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 1 to 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/1-2

Verum prius, quam exeam e campis Philippicis, dicendum mihi est nonnihil de hac ora terrae: debeat ne Thraciae ac Macedoniae ascribi. Ptolomaeus enim lib. III. tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a Macedonia; Strabo quoque Ptolomaeo vetustior, idem videtur sentire in VII. libro: Trans amnem, inquit, Strymonem usque ad Ponticum ostium et Haemum montem cuncta sunt Thracum, excepto littore, quod Graeci tenent. Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum Actis cap. XVI. accedit: Navigantes autem, inquit, a Troade recto cursu, venimus Samothracem, et sequenti die Neapolim, inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas colonia. At, perstante firmiter Ptolomaeo in sententia, idem Strabo, quum eodem ipso libro VII. dicat plerosque totam a Strymone plagam ad Nestum usque amnem Macedoniae ascribere, quo fortasse Tonciam amnem Nestum vult esse, Solinusque etiam polyhistor Rhodopem apellat Migdonium, quae est provincia Macedoniae Thraciae contermina, et Aristoteles etiam hoc astipulatur, quando dicit: extare in campis Philippicis Macedoniae auri fodinas quam plures. Mela vero Pomponius scripsit: Thraciam montes attollere Haemum, Rhodopem et Orbellum, quum tamen totus Orbellus Mysiam insideat. Quo igitur pacto in utramque id partem probari possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia propria. Ideo nec ipse sudabo in hoc curriculo, quum et incolae etiamnum varie de hoc sentiant, aliique Macedoniae, alii Thraciae oram hanc attribuunt, et facile futurum arbitror, ut harum provinciarum veteres termini confundantur et excidant, si hoc imperium majora sumet incrementa.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
