# Iter Buda Hadrianopolim 15-2-22

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 15 to 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/15-2

Sed jam ad Strymonem, post quem suo loco etiam de aliis hujus Thraciae partis amnibus: Tonza, Neso, Hebro, Melani, Arzo, Athyra et Bathynia attingemus quaedam non indigna consideratione, multisque et veteribus et novis praeterita; qui amnes hoc ordine, ut nos posuimus, Strymonem sequuti usque ad promontorium Chrysoceros appellatum, in quo situm est Byzantium, cursum in mare tenent, praeter Tonzam, qui miscetur Strymoni. Quare ortus Strymon in Haemi montis radicibus eo fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse incolae, sed qui mox diversis rivis ex alpium hinc inde jugis prolabentibus auctus, fit aliquanto alienis aquis amplior, quod et Pomponius Mela testatur. Vectus inde per multos convallium anfractus, aliquot locis prae montium sinuationibus dilatatur, hoc ipsum Plinio quoque affirmante, qui dicit, eum prius in VII. fundi lacus quam cursum dirigat. De quibus tamen lacubus nihil nobis affirmavere incolae. Nec his angustiis longiore spatio detinetur, quam bidui, summis eidem Hemi jugis incumbentibus, quae Philippo olim regi Macedonum conscensa, curiose etiam peragrata sunt. Evolutus dehinc e montium claustris, jugum, quod barbari Illyricae nationis Vetren, nos ventosum dicimus, uti supra est memoratum, in laeva dimittit, in dextra vero eos montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo scissi amne Strymone, nec disjuncti ab Orbello, ut in tabulis videre est Ptolomaei, Philippopolim usque ubique eundem Strymonem comitati, postmodum per Mygdoniam, ultimam e regione Thraciae provinciam macedonicam in Aegaeum mare descendunt, qua Lemnos ínsula et mons Athos, nobis sanctus appellatus, eminent. Lapsus autem ab ipso usque fonte in orientem primis semper et flexuosis progressibus, ubi primum prodit in plana, ortum in tergo deserit, cursumque lato jam alveo et multis aquis conspicuis in Vulturnum per Philippenses campos dirigit.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
