# Iter Buda Hadrianopolim 15-21

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 15 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/15

Quid de deletis pagis censeas dici posse, quorum jam etiam nomina interiere. Verum enimvero dum tuemur et consideramus Dravi ostium, montem quendam altum et acutum versus civitatem Quinqueccclesiarum conspeximus, quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab indigenis vocitari. De quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto nostro subsit milliario a septentrionibus. Res autem in anate dicitur aliquando praebuisse experimentum, quae projecta cum signo alligato in memoratum puteum, paucis diebus post visa est cum eodem signo nare per Dravum. Apud Erdewd vix coena sumpta, ubi primum illuxit luna, solvimus, et enavigato duorum millium spatio arces inibi existentes Boroh et Valco videre per noctem non potuimus. Die vero insequenti XXVIIII. cum ortu solis apparuit nobis arx Zatha nomine, quam Turcae haud ita pridem solo tenus diruerant. Inde jam penes amoeniora loca, et ubique justo Danubii alveo tenentes cursum, apparuit nobis arx Atthya, ipsa etiam disturbata, ultimus Valcó comitatus limes et primus Syrmii. Atthiae proxima Uylacchum est, quam Rasciani Illok vocant, multum olim memorabilis, ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde quatuor primariorum regulorum Hungariae: Thomae Strigoniensis archiepiscopi, Stephani Bathorei, N. Orzägi et Laurentii ducis IIII. facete dicta memorantur. Primis tribus tria erant oppida. Priori Kemencze, quod fornacem significat. Proximo Karon, quod damnum. Tertio Giengies, quod uniones. Quarto hic proventus obolaris, quem filler vocant. Quum igitur III illi a Strigoniensi archiepiscopo convivio fuissent aliquando excepti, et mutuo inter sese de magnitudine opum familiariter concertarent, Stephanus forte Bathoreus prior per extenuationem damnosi nominis tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero tantas, ut canes etiam apud eum in unionibus ambularent. Laurentius dux protulit obolarem redditum. Thomas demum, quia e re nata hic sermo in medium prodierat, cupiens ipse etiam aliquid afferre simile, subita cogitatione ditionem percurrit ac inquit: Domini, mihi quoque fornax est, aut malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum hospitia suppeditare possit.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
