# Iter Buda Hadrianopolim 22-26

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 22 to 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/22

Ab Uylaccho Corosca castellum et mox Banmonostra, Syrmiensis olim episcopatus sedes, arx cum oppido non incelebris, et edito atque amoeno loco, Danubioque imminenti posita. Nunc jam solo loco et exili vestigio ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis innumeris tractibus vinearum, quibus a continenti latissime in coronam vallabatur. Non praetermittam de Cierewgii quoque arce, quae fuit Valentini Terek, meminisse, cujus et Athya supramemorata, ambaeque hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci respicias sive oppidanorum nitorem et industriam. Centumquinquaginta domos lapideas extructas et decenti ordine positas, ne luteas easque numerosas reliquae plebis casas enumerem, in eo videre erat. Nunc omnino vix cernuntur XV. stramineae. Ferunt loci incolae VII. millia vini doliorum effusa fuisse in oppido, quum initio a Turcis eversum est, et instar non exigui rivi aream fori, quae oppidum modica concavitate dirimebat, fluxisse genu tenus. A Kamonz Varadinum Petri cum occasu solis pervenimus, ibique totam noctem exegimus, non ausi per tenebras navigare propter molas oppidi Karom, quae majore numero per eum tractum Danubii collocatae, impediebant cursum rectiorem. Die post XXX. ingressi navigationem, prodeunte aurora Karom oppidum primum vidimus, ubi etiam arx olim fuerat, sed a Turcis jam disjecta est. Huic oppido etsi pristinus decor ademptus sit, et diminuta domorum, habitatorumque frequentia, nullum tamen a Tolna visum est nobis esse hoc Karonte magis incolume, magis frequens, et agrorum vinearumque culturis perpolitum, et in quo solo id temporis vinum Syrmiense retinet existimationem aliquam veteris valoris, adeo in locis reliquis ea cura destitutae sunt vineae.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
