Latin
27 to 29
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 27-29
Unproofread scanNot analysed yet
Apud hoc oppidum mons Almus, antiquis nostris Frusca appellatus, desinit, qui ab ora, quae Atthyam et Uylacchum arces discriminat, incipit, vinoque singulari notus est, cujus vitem Probus imperator primus ex Italia allatam plantasse dicitur. Habet hic mons XII. circiter milliaria longitudinis, latitudinis tria ubi latissimus, totusque omni ex parte per latera et radices vinetis cultus, juga sylvis amoenis virent ac densantur citra horrorem. Nunc, quod deplorandum maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius meridianum solem excipiebat. Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur bifariam, eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt locorum, quibus imminet. Hincque est Karon hegye, id est: Karontis mons et id genus alia. Karontem sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque erat ditionis regiae, haec habebat praepositum, tantoque Titulium Zalonkemeno integrius et frequentius esse cognovimus, quanto de Karonte dixeramus, sed id quidem ex auditu, quia sub ipsis muris Zalonkemeni transivimus, Titulium a longe inspeximus. Nec refert de ruinis, excidioque, ut putamus, dicere, quia cuncta ruinae, desolatio et solitudo habet. Hoc tantum adjiciendum duxi, quod Tibiscus amnis ex Carpato monte per comitatum primo Maromarusianum fluens, deinde per Cumanorum campos in superiore Pannonia sitos lapsus, Titulii alluit promontorium, quod habet in dextro latere. Inde paulo ultra cursu provectus et in paludes sparsus, uno tandem ostio, Zalonkemeno opposito in Danubium cadit. Adjacet in hoc loco Titulio longior quaedam quam latior palustris planities, eaque adeo humilis et depressa est ut quotiens vel Danubius vel Tibiscus excreverit, aquis tota occupatur. Haec idonea esse potest usibus bellicis, quod aliquando memini me audivisse.