# Iter Buda Hadrianopolim 30-32

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 30 to 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/30

Eadem die ad Zalonkemenum et dein Zemlinium, quod citra Belgradum parvo spatio positum est, pervenimus. Arx olim fuit et oppidum obsidendi causa Belgradi priscis facta temporibus a nostris Hungaris. Nunc solo aequata arce, oppidum in pagum redactum. Zalonkemenum autem arx est similiter et oppidum, eaque in editiore ripa sita est, oppidum ima tenet, vallatum quidem muro lapídeo sed tenui, et vetustate ac hyemali aestu fluminis magna ex parte ubi collapsum, ubi perforatum. Arx proinde aeque et imbecillibus et ruinosis prae vetustate moenibus eminet, nulloque insigni aedificio memoranda, et in declive ad flumen pendet. Poteramus ea adhuc die appellere ad Belgradum, quum a Zalonkemeno nonnisi IIII. milliaribus nostris distet, verum quia conductoribus visum est, ut mane eo perveniremus, usi per eum tractum lenta remigatione et prope solo cursu fluminis vecti, circiter mediam noctem Zemlinium advenimus, ibique reliquum noctis exegimus. Julii die ultima cum sole surreximus, Belgradoque, circumspectantes et mirantes omnibus saeculis praeclarum loci situm, successimus, quem ut describerem quam proprie fieri potuit, vetus jam dudum videndi ejus desiderium fecit. Ubi enim Zalonkemenum et Zemlinium praetervexeris secundo fluvio, in meridie a septentrione venienti occurrit Belgradum, moxque hinc torquente se in orientem Danubio, sub ipsis moenibus ab occidente tergo recipit Savum, lato quidem ostio, sed nec violento nec praecipiti. Sine aestu veluti in amicitiam quandam et consanguinitatem invicem copulantur. Jam hoc loco eminet ripa paulo in aquas prominens, pendensque a septentrione et ortu et occiduo. Quicquid a meridiana plaga habet continens, id planum est et late fusum, nec nisi in tumulos et mediocres colles assurgens. Ubi vero Belgradum sedet, porrectum et aequale jugum est, quod et arcem et urbem simul sustinet. Verum in oriente ipsa urbs quadrata, in occasu triangulari forma arx posita est, eaque parte, qua in acumen turbinatur, urbi inseritur, turribusque et haec et illa in vetustum morem pluribus ac frequentibus exaedificata. Nec dubium est veterum et Graecorum et Romanorum in vestigio fuisse Belgradum conditum, arx tamen nec ingens, nec aedificio eximia. Caeterum magis ad aquas videtur vergere, et muro ac duabus turribus discreta ab urbe ipsa est. Unde duplex appellatur, eaque turris, quae genti semper fuit nominatissima, Neboyze nomine, posita est in hoc discrimine, nullo nec decore nec munimento insignis, sed quia crassior caeteris, et in qua campana tenebatur, qua quum in hostes procurrendum fuit, signum dabatur militi ad arma rapienda.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
