Latin
33 to 39
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 33-39
Unproofread scanNot analysed yet
Sed praeter hanc civitatem, quam in jugo sitam et cum arce copulatam esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis juxta aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est. Declivia jugi orientalis, ubi sunt portae civitatis superioris, et meridianam continentem, quam ad muros usque planam esse dictum est, occupant latissima et frequentissima suburbia hortis immixta. In occasu, in quo arx est collocata, ingens et amplum penu est annonae bellicae, quod semper refertum tenetur ad usus expeditionis generalis. Nec aliud juxta est suburbium, quam procuratorum et custodum penu, paucae aliquot habitationes et servitiorum tuguria. De Belgradi nominibus dicere non omittam. Albam Graecam appellavere veteres, credo, a Graecis conditoribus, qui ea loca initio tenuerunt, quod e Strabone etiam in VII. cognosci licet, qui Dacis has regiones, quae olim Moesiae appellabantur, dicit fuisse propinquas; ne et successam nationem, Graecis ritibus et religioni addictam, Rascianam scilicet commemorem, et aliud de Graecorum imperio, quod latissime fines olim protulerat. Romani postea Taurunum vocavere ut in Ptolomaeo et in aliis geographis videre est, cujus rei ratio non omnino facile reddi potest. Hungari Nandor-Albam nominant a vicino colle latiore quam altiore, vitibus consito, qui mons vulgo Nandor heggye etiam nunc appellatur. Ab indigenis, qui sermone Illyrico utuntur, slauni, vocatur Biograd, hoc est gloriosum sive famosum, a virtute militum, ducumque, qui in praesidio ejus succisivis temporibus manserunt ab amisso Zmiderovio et Rascianorum imperio. Jam postremi scriptores Belgradum nominant a vicinitate Illyricae dictionis Biograd. Ubi notandum est, quod hae nationes Illyricae ut plurimum sedes suorum principum hoc nomine solitae erant olim insignire, ut de hoc Belgrado, de Alba-Regali, de Alba-Giula in Transsylvania, et de Alba-Nezter arce ad Tyram flumen sita videmus, quae omnes dicuntur aliquando sedes fuisse principum. Sed Belgrado insula est opposita amoena satis et aptissima rebus gerendis.