Latin
35 to 42
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 35-42
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum Mariza, quod illyricum est. Tertium Mericz, quod turcicum. Caeterum, quum hodiernum ejus nomen recentiores quidam authores Hebro ascripserunt, Marizam appellantes, minime edocti recte, quandoquidem et Graeci, et Turcae, et quaeque aliae nationes inibi incolentes Hebrum id temporis Ergienem vocent, tum illi a Ptolomaeo quoque vera sua in tabulis positio non est attribute. Alluit enim Philippopolim dextro latere, sinistro vero Hadrianopolim. Ptolomaeus illum et ab hac urbe et ab illa remote collocavit, quum interim et Hadrianopolim cum Philippopoli eandem esse civitatem scribat, contra classicos authores et publicam experientiam, quod qui videres propriis oculis, et tabulas ejusdem Ptolomaei diligentius consideravere, facile perspicere potuerunt, quod patefacimus. At jam ulterius. Porro moti ex pago Cogniis sive Consthyza, quod a statione equorum nomen est sortitum, XVI. Augusti, hinc vero ad Hormanly XVII. ,quae duo loca simili modo pagi sunt, et XVIII. ad pontem ac vicum Muztaphae pervenimus, qui tractus quoniam arduis collibus, locisque incultis et nemorosis late patet, nihil in eo offendimus, quod fuisset notatu dignum, praeter memoratum pontem Muztaphae, de quo jam abunde recensuimus. Verum XIX. Augusti relicto ponte Muztaphae, venimus Hadrianopolim terra superiori simili. In quo spatio, nec a ponte multum longe, vidimus dextrorsum in Strymonis ripa oppidum Ciermenium, quod ex aedificiorum ruinis vetustam aliquam urbem fuisse apparebat. Nunc Zagarensi zangziaccho sedes est. Zagara autem oppidum est ad radices montis Haemi situm, qua parte imminet ab ortu campis Philippicis, totusque is tractus una cum ea parte montis praefati, Zagarensis comitatus hoc tempore appellatur, quum antiquo praetura Bessira vocatus fuerit a Bessis populis, quos veteres authores Haemi accolas, Nesoque amni et Pangeo monti, in quo sita est Hadrianopolis, conterminos fuisse prodiderunt. De quo lege Ptolomaeum et Pangei montis apud vocabularios expositionem.