# Iter Buda Hadrianopolim 43-44

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 43 to 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/43

Caeterum tota haec ora Danubii dextera munita olim erat urbibus et castellis per Romanos, in quibus praesidia tenebant militaria contra incursiones Dacorum, ut est videre in Strabone lib. VII. ubi dicit, Danubium quam longe per Dacorum agrum fluat, Danubium vocari, postea Istrum, donec Pontum attigerit per Getas. Dacorum autem tractus juxta veterum limites, ab ostio Tibisci fluminis ad cataractas Danubii erat. Ab his in Pontum Getarum terra censebatur. Nunc ii Valacchi Transalpini et Moldavi sunt. Quod vero et Varadinum Petri et Zmiderovium opportuno loco ad arcendos Dacos positum sit, nunc etiam apparet, quum quicquid est planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles existunt insignes et vicini inter se, alter Mezew-Somlio, alter Er-Somlio nuncupatus, hoc totum Varadino Petri et Zmiderovio velut sub oculis aut sub specula quapiam situm est, facileque ad occurrendum omni hosti habet facultatem. Unde quandocumque etiam in ditiones sinistri lateris Danubii Turcae excurrere solent, semper ad Varadinum Petri vadum habent, ut nullo alio loco commodius. Verum hic prorsus nos III. die Augusti digressi a Danubio, idem recta in orientem conversus est, Mysiae nos interiora petiimus, et gradientes dextro latere amnis Moravae, terra nimirum ampla, fertili, nec minus pulchra atque amoena, et montibus utrinque comitata, quorum juga nemorosa, agris erant referta caetera,eodem die Livadam pagum venimus,qui est ad torrentem Jeszenizae et sylvam Lomnizam situs. Quem locum dum peragramus et inambulamus adverso torrente, didicimus domum Pauli Bakyth Venziaz nominatam haud longe fuisse, in qua olim, antequam a Turcis ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est, Francisci Zay collegae mei, dum fugientis nostri exercitus qua frontem, qua latera, et demum omnes partes unus inter duces magno animo et periculo suo protegendo, identidem in hostium insultantium procurrit cuneos.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
