# Iter Buda Hadrianopolim 48-60

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 48 to 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/48

Nunc et secundo et tertio idque severius, quam pro lege consueta, corripientes etiam vetitos, paciscique pretio avaritiae gracia, eoque extorto, denuo restitui. Quo fit, ut misera plebes, audito hujusmodi exactorum emissione, ubi eosdem adesse senserunt, in sylvis abdunt liberos, vel amandant alio, donec ea lues praeterierit. Qua inclementia non utuntur victoriarum initiis, sed post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum inesse credunt. Ducti autem sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum frequentia. Vidimus in hoc tractu in sinistra ora amnis Moravae versus Danubium duos olim nobiles comitatus Branicievo, Branció alterum vocatum Hungaris, alterum Cuciaevo, excelso monte praeditum, cujus etiam partem praeterivimus. Montis inde Lucavizae trium ferme milliarium jugum, jam ut dictum est, initum et prospere superatum, descendimus ad Jagodnam oppidum, positum in planitie rotunda, spatiosa, et corona prope lenium montium, hoc excepto Lucavizae, circumdatum; gaudet optimi soli et pulcherrimis situs conditionibus, et amne Morava, cui in dextra parte adjacet. Hoc in oppido domus erant Balybeghi cognomento Kuciuk, qui Stephanum Mailadum, fraude Petri Moldavorum vaivodae interceptum, in Turciam captivum abduxerat. In quibus domibus, quae jam satis collapsae et desolatae fuerant, ea nocte hospitati sumus. Augusti 5. movimus Jagodna, usique ea die facili via, sed aestu perquam molestissimo, ad pagum Rasgni nuncupatum promovimus.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
