Latin
5 to 14
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 5-14
Unproofread scanNot analysed yet
A quo oppido Pacchos Paxiorum quoque familia denominatur, quae quidem et vetus et clara est, censeturque jam a multis annis in primorum ordine. Tolnae hac exacta nocte, et die VII. supra XX. alto jam sole, inde profecti, noctem quoque insequentem et diem XXVIII. continenter navigavimus, donec luce ad occasum inclinata, ad Erdewd arcem, quae ad Tituliensem praeposituram olim attinebat, appulimus. Nec in hoc tractu quoque, qui terra XX. fere et IIII. milliaria, aquis paulo minus quam duplum facere perhibetur, multa vidimus loca, quod compendia rimati fluminis, inter ínsulas tantum sylvis obsitas et solitudine horridas cursum tenuimus navigationis, periclitati alioqui saepius, dum per angustiores quosdam meatus fluminis, vorticosis meandris foedos, et arborum truncos mediis aquis hic illic inhaerentes, tanquam scopulos nimis hostiles navigantes, vitabundi enitimur. Nec dies tantum quantum nox et pavoris et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in sinistra oppidum est Pathay, Bajá castellum nuper ab agriensi praesidio concrematum, et Zeremlenium vicus non obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone, quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in loco rarus agricola, rarum pecus et crebra solitudo. Noster nauclerus, homo Rascianus, referebat, quod qui olim salvo nostro imperio una in villa numerus erat colonorum, nunc in XXX. vix par inveniri potest.