# Iter Buda Hadrianopolim 61-63

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 61 to 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/61

Qui pagus est in VI. milliario a Jagodna, sub colle nemoroso, dictusque incolis Rasgni, hoc est, veruta: quod eo loci propter duorum montium arctiorem invicem concursum postremi Rascianorum principes, dum incursionibus Turcarum intime et jam pro foribus Zmiderovii ultimae suae ditionis perfugii validius premerentur, quod Lazari temporibus fuisse memoratur, quem ab Amurate magno Turca constat esse occisum una die cum Milosso Kobilyth, obicem desecatarum arborum, ramis earundem mucronatis, mutuoque nexu implicitis, ac veluti veruta in adversos hostium incursus versis, cervos appellavere veteres, objecerant, isque pagus, tametsi antea alio nomine fuisset praeditus, postea tamen crebris hostium irruptionibus vastatus ac deletus est. Successu inde temporis, quo jam subjugata ea regione Turcis parebant omnia, idem per veteres colonos restitutus, quemadmodum mutarat dominum, ita mutavit et nomen, dictusque est ab his cervis, in verutorum formam fastigiatis, Rasgni, quod vocabulum Illyricum est. Proinde hoc primum loco, hospite nostro nobis referente, didicimus, viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius et exactius vidimus, quam in exitu ab oppido Niis, quod erat longum passus circiter CXL. In locis aliis modo a dextra modo a sinistra frustim occurrit, apparetque per intervalla, quod partim obtrita et disjecta sit, partim luto obruta et fruticibus hausta est, adeoque tam nobile ac perpetuum opus male est intellectum, ut etiam vitetur saeculi hujus viatoribus, nec alio viatorum quam pedite calcata, idque imbrium dumtaxat tempore.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
