# Iter Buda Hadrianopolim 80-83

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim, 80 to 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antun-vrancic/iter-buda-hadrianopolim/80

Caeterum quod adhuc ad situm Nessi attinet, nec praetereundum mihi esse duxi, montes praefati, quos diximus nobis pergentibus dextra, laevaque existere, hoc eodem loci in rotunditatem quandam theatralem, longamque quantum duo milliaria nostra circumagere possent, insimul coeunt et addunt eidem oppido non exiguum decorum. Proinde apud Nessum die etiam septima ob equorum lassitudinem exacta, octava inde discessimus, emensique eo spatio, quod vix IIII. millia passuum faciebat, via plana, appulimus ad saltum Cunovizzam aetate nostra appellatum, qui ut est arduus et longus, ita et difficilis est, praesertim curribus, ob lapidum frequentiam, viaeque angustias, crebrisque et nimis repente curvatis gyris intersectas. Hic saltus simili modo atque Lucaviza e Scardo, instar promontorii protensus est ex Orbello in ortum, videturque etiam ipse conjunctionem appetisse montium eorum, qui nobis erant sinistrorsum, cupiens latius evagari. Nesso tamen et ipso, ut Morava, Lucaviza, juxta Pyroth oppidum et arcem ejusdem nominis destitutam labente, longius ab itinere nostro a sinistris repressus, hic finem fixit Cunovizza. Nessus vero ulterius lapsus indit nomen oppido, postea, ut jam ante diximus, intrat in Moravam. At nos ea die mitia tantum saltus Cunovizae peragrati, venimus ad pagum Zuha Clyszura hoc est sicca rupes nuncupata, qui locus et vilis et egenus est. Caeterum hic primum quo ornatu decorant sese Bulgaricae mulieres vidimus, isque nobis mire ut simplex ita levis et sane deridiculus visus est. Nisi si hac ipsa simplicitate oppressam gentem a Turcis, et imprimis agrestem, vixque se homines esse agnoscentes excusabimus. Nec de veste eorum loquendum est, quae est omnino villosa, aspera et vilis, qualem fortasse gausapinam veteres habuere tantumque manicae et pectoralia indusiorum crassiore serico eoque versicolore variegata. Capitis et colli et aurium monilia perpendenda diligentius. Crines a fronte discriminali facto in tenues et crebras tricas colligunt, ductoque earundem tricarum sic ordine collectarum margine per tempora et supra aures, addita etiam illis ex staminum laneorum in crinium colorem tinctorum, quaedam quasi supplementa eisdem adhibent, ut appareant copiosiores, rejiciunt in tergus et in unum quoddam velut rete astringunt, et demittunt infra cingulum. Hoc virgines. Maritatae coactis crinibus altius, vittae postrema varie sericata demittunt loco crinium ab occipite. Reliqua quae dicentur, utrisque communia.

---

Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/vrancic-a-iter.xml.
