Latin
94 to 95
Antun Vrančić, Iter Buda Hadrianopolim 94-95
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia decima die post a Vaccharel pago moti, primum memoratam planitiem percurrimus. Inde pedetentim in colles, mox in montes alios aliis altiores incidimus, per quos in summa enitentes conatu maximo tandem ad ardua, confragosa, et sylvestria prorsus evecti, aegre in cacumen et summa juga, die illa tota itinere continuato, pervenimus. Ubi duo pagi sunt uno milliari nostro inter se distantes, quorum priori Zuha Clyszura, Vetren posteriori nomen est. Et in utroque extant quaedam vetustatis monimenta. In Zuha Clyszura primum in ipso pago porta eminet operis latericii simplex, et supra quadratos lapides sita, magnitudineque ampliori multo quam pro usu nostri saeculi. Extra pagum ad duos sagittae jactus arx fuit, quae in acuto colle condita, qui ab ima valle duorum montium altissime a lateribus viae impendentium medius assurgit, manifeste apparet,tutelae cujusdam causa castellum ibidem factum fuisse, quum et angustiae illae natura fortes sint, et alia in parte nulla commodius via deduci potuit vel veterum judicio, qui si alibi quopiam loco mitiora juga repperissent, non est dubium, quin studuissent commodis viatorum. Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus interjecto, quadratae arcis extant ruinae supra etiam terram evectae. Cujus longitudo XL. passibus, totidem latitudo protendebatur. Muri crassitudo trium fuit. Nec alia aedificiorum vestigia vidimus, nisi per pagorum loca, quae late circum ruderibus erant constrata. Et credibile est, Haemi hic fuisse claustra, quae ad repellendos hostium transgressus fuere communita, quemadmodum de Thermopylis, de portis Caspiis, Albanis, Zagri et similibus legitur apud geographos. Verum incolae nostri aevi, ignari bellorum veterum, quae inter Graecos, Thraces, Macedonas et Romanos succisivis temporibus per eas Europae partes viguerunt, ad sua tempora cunctas accommodant et trahunt ejusmodi vetustates. Unde et Clyszurae pagum Clyszuram alii Novak Debegliae vocant, alii Marci Craligievyth regulorum Graeciae, eisque, quum per tot successiones in his regionibus dominiorum ipsi quoque illa tenuerant praesidiis, coeca vetustatis barbaries originem etiam locorum ascribit. Sed fallitur; quia veterum est utrumque opus, obscurum tamen judicatu, Graecorum ne, an Thracum, an Macedonum, an Romanorum existat, quod argumentum nullum aderat, ex quo id perspici potuisset. Nisi si Philippo patri Alexandri Magni ascribatur, qui Philippos seu mavis, Philippopolim, aut Trimontium, trino enim nomine utitur, urbem proxime condidit, idque partim contra hostes, partim propter utilitatem vectigalium, quae a mercatoribus accipiebantur, qui secure ea via utebantur, ex Thracia in Mysiam, et hinc in Thraciam, freti ejusmodi praesidiis, commeabant. Nec nos, puto, fallit ista conjectura, Strabo enim in VII. de hoc ipso facit mentionem, quum de Strymone amne loquitur, ad quem Philippus eandem urbem condiderat. Ejus verba haec sunt: Quoniam Philippus eximio captus studio, ut haec sibi loca vendicaret, maxima ex metallis et reliqua locorum ubertate vectigalia constituit. Ego hic Pantaliam municipium fuisse arbitror, quantumque ex Ptolomaeo positione possum colligere, affirmare etiam audeo. Aliorum tamen sit judicium, qui propius rei cognitionem accesserunt, nosque pergamus ad alia.