# Epimeles 1.59-81

Apicius, Epimeles, 1.59 to 1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/apicius/epimeles/1.59

9. ALITER. Senapi tempera melle, aceto, sale et super compositas rapas infundes. 10. TUBERA UT DIU SERVENTUR. Tubera quae aquae non vexaverint componis in vas alternis, alternis scobem siccam mittis et gipsas et loco frigido pones. 11. DURACINA PERSICA UT DIU DURENT. Eligitio optima et mitte in muriam. Postera die exime et spongiabis diligenter et collocabis in vas. Fundes salem, acetum, satureiam. XIII. Sales conditos ad multa. 1. Sales conditos ad digestionem, ad ventrem movendum, et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suavissimi ultra quam speras. Sales communes frictos lib.I, sales ammonicos frictos lib.II, piperis albi uncias III, gingiber unc.II, ammeos unc.I semis, timi unc.I semis, apii, seminis unc.I semis (si apii semem mittere nolueris, petroselini mittis unc.III), origani unc.III, erucae semen unc.I semis, piperis nigri unc.III, croci unc.I, ysopi Cretici unc.II, folium unc.II, petroselinum unc.II, aneti unc.II. XIV. Oliuas uirides seruare ut quouis tempore oelum facias. 1. Olivas de arbore sublatas in illud mittis, et erunt tales quovis tempore quasi mox de arbore demptae. De quibus, si volueris, oleum viridem facies. XV. Cuminatum in ostrea et conchiclis. 1. CUMINATUM IN OSTREA ET CONCHICLA. Piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, folium, malabatrum, cuminum plusculum, mel, acetum et liquamen. 2. ALITER. Piper, ligusticum, petrosilenum, mentan siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen. XVI. Laseratum. 1. LASERATUM. Laser Cyrenaicum vel Parthicum tepida dissolvis cum aceto, liquamine temperatum, vel piper, petroselinum, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum, liquamen. 2. ALITER. Piper, careum, anethum, petroselinum, mentam siccam, silfi, folium, malabatrum, ispicam Indicam, costum modicum, mel, acetum, liquamen. XVII. Oenogarum in tubera. 1. OENOGARUM IN TUBERA. Piper, ligusticum, coriandrum, rutam, liquamen, mel, vinum et oleum modice.

---

Apicius, Epimeles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/apicius/apicius1.shtml.
