Latin
Poem 8
Appendix Vergiliana, Catalepton 8
Not analysed yet
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,
Verum illi domino tu quoque diuitiae,
Me tibi et hos una mecum, quos semper amaui,
Si quid de patria tristius audiero,
Commendo, in primisque patrem: tu nunc eris illi
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.