# Culex 243-288

Appendix Vergiliana, Culex, Lines 243-288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/culex/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/culex/243

Quid, saxum procul aduerso qui monte reuoluit,
Contempsisse dolor quem numina uincit acerbans
Otia quaerentem frustra sibi? ite, puellae,
Ite, quibus taedas accendi tristis Erinys:
Sicut Hymen praefata, dedit conubia mortis.
Atque alias alio densas super agmine turmas!
Impietate fera uaecordem Colchida matrem
Anxia sollicitis meditantem uulnera natis;
Iam Pandionia miserandas prole puellas,
Quarum uox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex
Orbus epops maeret, uolucres euectus in auras.
At discordantes Cadmeo semine fratres
Iam truculenta ferunt infestaque lumina corpus
Alter in alterius, iamque auersatus uterque,
Impia germani manat quod sanguine dextra.
Eheu mutandus numquam labor! auferor ultra
In diuersa magis, distantia nomina cerno:
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
Obuia Persephone comites heroidas urget
Aduersas praeferre faces. Alcestis ab omni
Inuiolata uacat cura, quod saeua mariti
In Chalcodoniis Admeti fata morata est.
Ecce Ithaci coniunx semper decus, Icariotis,
Femineum concepta decus, manet et procul illa
Turba ferox iuuenum telis confixa procorum.
Quid misera Eurydice tanto maerore recessit,
Poenaque respectus et nunc in te manet, Orpheu?
Audax ille quidem, mitem qui Cerberon umquam
Credidit aut ulli Ditis placabile numen,
Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis
Nec maesta obtenta Ditis ferrugine regna
Defossasque domos ac Tartara nocte cruenta
Obsita nec faciles Ditis sine iudice sedes,
Iudice, qui uitae post mortem uindicat acta.
Sed fortuna ualens audacem fecerat ante:
Iam rapidi steterant amnes et turba ferarum
Blanda uoce sequax regionem insederat *orphei;
Iamque imam uiridi radicem mouerat alte
Quercus humo [steterant amnes] siluaeque sonorae
Sponte sua cantus rapiebant cortice auara.
Labentis biiuges etiam per sidera Luna
Pressit equos et tu currentis, menstrua uirgo,
Auditura lyram tenuisti nocte relicta.
Haec eadem potuit, Ditis, te uincere, coniunx,
Eurydicenque ultro ducendam reddere: non fas,
Non erat in uitam diuae exorabile mortis.

---

Appendix Vergiliana, Culex. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Ccule%7C001.
