Latin
Lines 379-414
Appendix Vergiliana, Culex 379-414
Not analysed yet
Sed tolerabilibus curis haec immemor audis
Et tamen ut uades, dimittes omnia uentis.
Digredior numquam rediturus: tu cole fontis
Et uiridis nemorum siluas et pascua laetus,
At mea diffusas rapiuntur dicta per auras'.
Dixit et extrema tristis cum uoce recessit.
Hunc ubi sollicitum dimisit inertia uitae
Interius grauiter regementem, nec tulit ultra
Sensibus infusum culicis de morte dolorem,
Quantumcumque sibi uires tribuere seniles
(Quis tamen infestum pugnans deuicerat hostem),
Riuum propter aquae uiridi sub fronde latentem
Conformare locum capit impiger, hunc et in orbem
Destinat ac ferri capulum repetiuit in usum,
Gramineam <ut> uiridi foderet de caespite terram.
Iam memor inceptum peragens sibi cura laborem
Congestum cumulauit opus, atque aggere multo
Telluris tumulus formatum creuit in orbem.
Quem circum lapidem leui de marmore formans
Conserit, assiduae curae memor. hic et acanthos
Et rosa purpureum crescent pudibunda ruborem
Et uiolae omne genus; hic est et Spartica myrtus
Atque hyacinthos et hic Cilici crocus editus aruo,
Laurus item Phoebi decus ingens, hic rhododaphne
Liliaque et roris non auia cura marini
Herbaque turis opes priscis imitata Sabina
Chrysanthusque hederaeque nitor pallente corymbo
Et bocchus Libyae regis memor, hic amarantus
Bumastusque uirens et semper florida tinus.
Non illinc narcissus abest, cui gloria formae
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus,
Et quoscumque nouant uernantia tempora flores.
His tumulus super inseritur. tum fronte locatur
Elogium, tacita firmat quod littera uoce:
'Parue culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium uitae pro munere reddit'.