# Dirae 47-90

Appendix Vergiliana, Dirae, Lines 47-90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/appendix-vergiliana/dirae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/appendix-vergiliana/dirae/47

Sic precor, et nostris superent haec carmina uotis.
Vndae, quae uestris pulsatis litora lymphis,
Litora, quae dulcis auras diffunditis agris,
Accipite has uoces: migret Neptunus in arua,
Fluctibus et spissa campos perfundat harena;
Qua Vulcanus agros pastus Iouis ignibus arcet,
Barbara dicatur Libycae soror altera Syrtis.
Tristius hoc, memini, reuocasti, Battare, carmen:
Nigro multa mari dicunt portenta natare,
Monstra repentinis terrentia saepe figuris,
Cum subito emersere furenti corpora ponto;
Haec agat infesto Neptunus caeca tridenti
Atrum conuertens aestum maris undique uentis
Et fuscum cinerem canis exhauriat undis.
Dicantur mea rura ferum mare; nauta, caueto
Rura quibus diras indiximus, impia uota.
Si minus haec, Neptune, tuas infundimus auris,
Battare, fluminibus tu nostros trade dolores,
Nam tibi sunt fontes, tibi semper flumina amica;
Nil est quod perdam ulterius: merito omnia Ditis.
Flectite currentis nymphas, uaga flumina, retro,
Flectite et aduersis rursum diffundite campis;
Incurrant amnes passim rimantibus undis
Nec nostros seruire sinant erronibus agros.
Dulcius hoc, memini, reuocasti, Battare, carmen:
Emanent subito sicca tellure paludes,
Et metat hic iuncos, spicas ubi legimus olim;
*Coculet* arguti grylli caua garrula rana.
Tristius hoc rursum dicit mea fistula carmen:
Praecipitent altis fumantes montibus imbres
Et late teneant diffuso gurgite campos,
Qui dominis infesta minantes stagna relinquant.
Cum delapsa meos agros peruenerit unda,
Piscetur nostris in finibus aduena arator,
Aduena, ciuili qui semper crimine creuit.
O male deuoti, praetorum crimina, agelli
Tuque inimica tui semper Discordia ciuis,
Exsul ego indemnatus egens mea rura reliqui,
Miles ut accipiat funesti praemia belli.
Hinc ego de tumulo mea rura nouissima uisam,
Hinc ibo in siluas; obstabunt iam mihi colles,
Obstabunt montes. campos audire licebit:
Dulcia rura ualete et Lydia dulcior illis
Et casti fontes et, felix nomen, agelli.

---

Appendix Vergiliana, Dirae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VERG_APP%7Cdira%7C001.
