Latin · Dactylic hexameter
Lines 92-122
Appendix Vergiliana, Moretum 92-122
Not analysed yet
Singula tum capitum nodoso corpore nudat
Et summis spoliat coriis, contemptaque passim
Spargit humi atque abicit. seruatum *gramine* bulbum
Tinguit aqua lapidisque cauum demittit in orbem.
His salis inspargit micas, sale durus adhaeso
Caseus adicitur, lectas super ingerit herbas,
Et laeua *uestem* saetosa sub inguina fulcit,
Dextera pistillo primum fragrantia mollit
Alia, tum pariter mixto terit omnia suco.
It manus in gyrum: paulatim singula uires
Deperdunt proprias, color est e pluribus unus,
Nec totus uiridis, quia lactea frusta repugnant,
Nec de lacte nitens, quia tot uariatur ab herbis.
Saepe uiri nares acer iaculatur apertas
Spiritus et simo damnat sua prandia uultu,
Saepe manu summa lacrimantia lumina terget
Immeritoque furens dicit conuicia fumo.
Procedebat opus; nec iam salebrosus ut ante,
Sed grauior lentos ibat pistillus in orbis.
Ergo Palladii guttas instillat oliui
Exiguique super uires infundit aceti
Atque iterum commiscet opus mixtumque retractat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus
Circuit inque globum distantia contrahit unum,
Constet ut effecti species nomenque moreti.
Eruit interea Scybale quoque sedula panem,
Quem laetus recipit manibus, pulsoque timore
Iam famis inque diem securus Simulus illam,
Ambit crura ocreis paribus tectusque galero
Sub iuga parentis cogit lorata iuuencos
Atque agit in segetes et terrae condit aratrum.