Latin · ~6 min
22
Apuleius, Apologia 22
Not analysed yet
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse: τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι τύφῳ ,iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus— quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.