Latin
Lines 1-3
Apuleius, Carminum fragmenta 1-3
Not analysed yet
Sed fuisti quondam Athenis parcus atque abstemius
Calpurniane, salue properis uersibus.
Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium,
Nitelas oris ex Arabicis frugibus,
Tenuem candificum nobilem puluisculum
Complanatorem tumidulae gingiuulae,
Conuerritorem pridianae reliquiae,
Ne qua uisatur tetra labes sordium,
Restrictis forte si labellis riseris.
Et Critias mea delicia est et salua, Charine,
Pars in amore meo, uita, tibi remanet;
Ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult:
Hasce duas flammas dum potiar patiar.
Hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est,
Hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.