Latin · ~11 min
Lines 18.2-18.3
Apuleius, Florida 18.2-3
Not analysed yet
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus—inde ei suppeditata doctrina est—, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset. igitur Euathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et artificia dicentium uersutus alioquin et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit: nam siue ego uicero, inquit, soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris. ita, si uincis, in condicionem incidisti: si uinceris, in damnationem. quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et inuincibiliter uidebatur. enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. nam si ita est, inquit, neutro modo quod petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni modo liberat sententia, si uinco, condicio, si uincor nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus—enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator—maximas res paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. satis, inquit, mihi fuerit mercedis, Thales sapiens, si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.