Latin · ~4 min
Book 9
Apuleius, Metamorphoses 9.17
Not analysed yet
Nosti quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat? Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat.” Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens, Quidni? inquit Novi diligenter. Areten meam condiscipulam memoras. Ergo" inquit anus "Nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam? Minime gentium, inquit Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: “Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur.