Latin
Book 1, lines 1.787-1.833
Arator, De Actibus Apostolorum 1.787-833
Not analysed yet
Signatis etiam numero paralyticus annis
Ille iacebat iners, cui proxima mota Siloa,
Heu! Nullas praestabat aquas. Piscina ligata
Porticibus Iudaea fuit; namque atria quinque
Ad sua claustra tenet per quinque uolumina Moysi
Legis adepta modum, cuius circumdata gyro
Debilis aeternum uidit sine munere Iesum
In libris aegrota suis; hinc eripit unum,
Cui ueniens peccata tulit. Quam rite figuram
Mundus ubique gerit; quem postquam sabbata soluens
Impulit ad fontem, superauit gratia legem.
Petrus ad Ecclesiam reuocat documenta Magistri,
Cuius in orbe manu paralyticus exsilit unus,
Et gradiente fide sua uincula proicit orbis.
Te quoque, laude potens, caelestibus inclita signis
Carminibus, Ioppe, canimus, qua sede Tabitha
Mansuras fundebat opes et semper egenis
Munere mater erat, quae uitae tempore clauso
Ponitur in medio, lacrimis plus lota, feretro,
Post funus uictura suum. Fiducia Petrum
Euocat; ille gerens diuini pignus amoris,
Vt numquam pietate uacet, quod uota requirunt
Praestaturus adest. Lugentia tecta petenti
Stant inopes uiduique greges et bracchia monstrant
Exuuiis onerata suis, quas Dorcadis ipsis
Texuerant dederantque manus. O qualia feruens
Implorat fomenta dolor! Non murmure tristi
Affectum pietatis agunt nec ab ore frequentant
Instrumenta precum qui, quod bona facta merentur,
Officiis uoluere loqui uocisque repulsam
Elegere suae, lateant ne uulnera cordis
Quae lacrimis fecere uiam. Facunda gementi
Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora
Causa petit quod lingua tacet nec cessat ab aure
Clamosa pulsante fide, qua Petrus aditur,
Qui mentes audire solet; iubet ocius omnes
Ire foras flexoque genu fit pronior aruis;
Tunc magis alta petens oratio fusa Tonanti
Mox super astra uolat, propriis quae clauibus intrat.
Dic ubi sunt, mundana, tuae, sapientia, leges,
Quae uirtute? Negas in se corrupta reuerti
Quae uitam de morte uides! Vt munera Petrus
Sensit adesse Dei quibus est reddenda saluti
Quae defleta iacet, fatur conuersus ad illam:
"Surge, Tabitha." Vocata redit lucique reducta
Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse
Prendit et erectam turbis gaudentibus offert.